- MEDIMNUS
- MEDIMNUSGraec. Μέδιμνος, ex Hebr. Gap desc: Hebrew i. e. mensura et numerus, mensura fuit aridorum Attica, capiens secundum Budaeum l. 5. de Asse duas amphoras: secundum Georg. Agricolam l. 2. de Mensuris 108. libras mensurales seu 48. Choenicas; secundum Anglorum mensuram: seven gallons, apottle, three ounces, three quarters and an half, and twelve grains: notata hôc modô Ms. Dicitur et Medimna, i. e. dimidia, eo quod quinque modiorum mensura sit, qui dimidius numerus est a perfecto denario. Isidor. At sex modiorum facit C. Nepos Attico c. 2. Universos Athenienses) frumentô donavit: itautsingulis sex midii ritici darentur, qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Suidas quoque et alii. Gifanii liber vero: septem modios tritici, nominat. Itaque Alex. ab Alexandro distinguit, ut modios quidem 6. Medimnum facere; Atheniensem autem medimnum 7. modiis constare dicat, Genial. Dier. l. 2. c. 20. Et tantum erat, de quo feminis atque pueris Athenis disponere licebat: Quod enim pretium excedebat Medimni hordei, testamento dare legare non poterant, ex lege, cuius meminit Isaeus εν τῷ περὶ τοῦ Α᾿ριςτάρχου κλήρου. Ubi pro modulo Legislatori fuit pauperiorum census. Idem enim est, ac si dixisset, non licere testamentô dare legare, quod excedat foenus annuum census illius, qui testamentum scribit: Minimus enim census fingitur esse Ligislatori totidem darchmarum, quot est minima dos. Fuit atuem minima dos drachmarum centum quinquaginta, quarum menstruum foenus erant oboli novem, qui per duodecim multiplicati efficiebant obolos 108. seu drachmas 18. quibus hordei Medimnus venit: Sam. Petitus Comment. in LL. Atticas l. 6. tit. 6. Ab eodem mensurae genere primum τμμα seu ordo civium in praedicta Republ. Pentacosiomedimnorum nomen accepit. Sic autem appellati sunt, teste Plut. in Solone, οἱ εν ξηροῖς ἁμοῦ καὶ ὑγροῖς μέτρα πεντακόσια ποιοῦντες, quod quingentos Medimnos in aridis simul liquidisque conficerent: Hi, utpote ditissimi Rei publ. talentum pendere Tenebantur; cum Equites semitalentum; Zygitae, minas decem; Thetae vero seu proletarii nihil conferrent: In quos 4. ordines Athenienses universos Solon distinxerat. Vide eundem Petitum l. 2. tit. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.